- SCALARII
- SCALARIIBasileensium Aborigines; summis olim in Rep. muneribus defuncti sunt. Ex his enim Otto A. C. 1260. Rodolphus A. C 1265. Petrus A. C. 1281. idem A. C. 1359. Wernherus A. C. 1308. aurati equites omnes, Consulatum gessere. Praetorem penes eosdem constituendi ius diu mansit, sic ut rerum civilium iudicia ab eorum Vicescultetis longô temporis decursu fuerint habita. Iidem virtute militari non minus inclaruêre, patriae contra Rodolfum Habsburgicum, Monarchis item Principibusque variis forti operâ praestitâ: quod inter alia et Hermanni equitis ex hac nobilissima gente insignia, in sacello sepulchri Christi A. C. 1269. fuspensa loquuntur: F uêre autem illa quatuor gradus candidi in Scalae modum assurgentes, in scuto rubeo: domus Scalariorum hodie Academiae locus est. Vide Christ. Urstisium Epit. Hist. Basil. Stumpf. de Rauracis l. 12. et supra, in voce Psittacus, quae factionis insigne fuit, cui Scalarii adhaeserant, saeculô 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.